# De Genesi Ad Litteram 1.10.1-15

Augustine, De Genesi Ad Litteram, 1.10.1 to 1.10.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/1.10.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/1.10.1

Uerum tamen quemadmodum sine tempore dictum est. quia in uerbum coaeternum patri non cadit tempus, utrum ita etiam sine tempore factum sit, quisquam forsitan quaerat. sed quomodo potest hoc intellegi, cum facta luce et diuisa a. tenebris et inditis diei noctisque uocabulis dicat scriptura: et facta est uespera, et factum est mane dies unus? unde uidetur illud opus dei factum per spatium diei, quo peracto ad uesperam uentum est, quod est noctis initium. itemque peracto nocturno spatio conpletus est totus dies, ut mane fieret in alterum diem, in quo die deus aliud consequenter operaretur. Immo uero id ipsum permirabile est, cum deus nullo spatio syllabarum aeterna uerbi sui ratione dixerit: fiat lux, cur tanta mora facta sit lux, donec diei spatium praeteriret et uespera fieret. an forte cito quidem lux facta est, sed mora diurni temporis in eo consumi potuit, cum discerneretur a tenebris, atque utrumque discretum suis uocabulis signaretur? . mirum, si et hoc uel tanta mora fieri potuit a deo, quanta dicitur a nobis. discretio quippe lucis et tenebrarum in ipso utique opere, cum lux fieret, consecuta est; non enim lux esse potuit, nisi discerneretur a tenebris. Quod autem uocauit deus lucem diem et tenebras noctem, quanta mora fieri poterat, etiam si hoc syllabatim per sonum uocis egisset, nisi quanta et a nobis dicitur "lux uocetur dies et tenebrae uocentur nox?" nisi forte quis ita desipiat, ut, quia super omnia magnus est deus, putet ore dei prolatas quamuis paucissimas syllabas per totum diei spatium potuisse distendi. huc accedit, quia uerbo sibi coaeterno, id est incommutabilis sapientiae internis aeternisque rationibus, non corporali uocis sono uocauit deus lucem diem et tenebras noctem. rursum enim quaeritur, si uerbis, quibus utimur, uocauit, qua lingua uocauerit, et quid opus erat sonis transeuntibus, ubi cuiusquam non erat corporalis ullus auditus.

---

Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml.
