# De Genesi Ad Litteram 1.10.16-32

Augustine, De Genesi Ad Litteram, 1.10.16 to 1.10.32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/1.10.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/1.10.16

et non inuenitur. An dicendum est, quod, cum cito peractum esset hoc opus dei. tamdiu stetit lux non succedente nocte, donec diurnum spatium perageretur, et tamdiu mansit nox luci succedens, donec spatium nocturni temporis praeteriret, et mane fieret diei sequentis uno primoque transacto? sed, si hoc dixero, uereor, ne deridear et ab his, qui certissime cognouerunt, et ab his, qui possunt facillime aduertere, quod eo tempore, quo nox apud nos est, eas partes mundi praesentia lucis inlustret, per quas sol ab occasu in ortum redit, ac per hoc omnibus uiginti quattuor horis non deesse per circuitum gyri totius alibi diem, alibi noctem. numquidnam ergo in. parte aliqua posituri sumus deum, ubi ei uespera fieret, cum ab ea parte in aliam partem lux abscederet? nam et in libro, qui appellatur Ecclesiastes, ita scriptum est: et oritur sol, et occidit sol, et in locum suum ducit, hoc est, in eum locum, unde ortus est. sequitur enim et dicit: ipse oriens illuc uadit ad austrum et circuit ad aquilonem. australis ergo pars cum habet solem, nobis dies est, cum autem ad partem aquilonis circumiens peruenit, nobis nox est; non tamen in alia parte non est dies, ubi praesentia solis est: nisi forte poeticis figmentis cor inclinandum est, ut credamus solem mari se inmergere atque inde lotum ex alia parte mane surgere. quamquam, si ita esset, abyssus ipsa praesentia solis inlustraretur, atque ibi esset dies. posset enim et aquas inluminare, quando ab eis non posset extingui. sed hoc monstrosum est suspicari. quid? quod etiam sol nondum erat. Quapropter, si spiritalis lux primo die facta est, numquid- , nam occidit, ut ei succederet nox? si autem corporalis, quaenam illa lux est, quam post occasum solis uidere non possumus, quia nec luna erat adhuc nec aliquae stellae?

---

Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml.
