Latin
1.12.12 to 1.12.23
Augustine, De Genesi Ad Litteram 1.12.12-23
Unproofread scanNot analysed yet
Quo ergo congregatae sunt aquae, si totam terram prius occupauerant? illae scilicet, quae detractae sunt, ut terra daretur, in quam partem congregatae sunt? si enim erat aliquid nudum terrae, quo congregarentur, iam adparebat arida nec totum abyssus occupabat; si autem totum texerant, quis erat locus, quo colligerentur, ut terrae ariditas adpareret? numquidnam in altum congregatae sunt, sicut fit, cum ad uentilandum in area messis trita subrigitur et congesta in aggerem nudat locum, quem diffusa contexerat? quis hoc dixerit, cum uideat usquequaque campos maris aequaliter fusos, quia etiam, cum aquae fluctuantis quidam uelut montes eriguntur, sedatis rursus tempestatibus conplanantur? et si qua litora nudantur latius, non potest dici nulla esse alia terrarum spatia, quo accedat id, quod aliunde decedit, unde in eum locum, ex quo recesserat, iterum accedat. cum autem tota omnino terra undosa natura cooperiretur, quo cederet, ut nudaret aliquas partes? an forte rarior aqua uelut nebula terras tegebat, quae congregatione spissata est, ut ex multis eas partibus, in quibus arida posset adparere, nudaret? quamquam et terra longe lateque subsidens potuit alias partes praebere con- . . cauas, quibus confluentes et conruentes aquae reciperentur, et adpareret arida ex his partibus, unde umor abscederet. Non est autem informis omni modo materies, ubi etiam nebulosa species adparuerit.