Latin
Book 1
Augustine, De Genesi Ad Litteram 1.14
Unproofread scanNot analysed yet
Cur non dictum est, cum hoc factum esset, "uidit deus, quia bonum est"? Haec enim consideratio suasit, quoniam manifestum est omne mutabile ex aliqua informitate formari simulque illud et catholica fides praescribit et certissima ratio docet nullarum naturarum materiam esse potuisse nisi ab omnium rerum non solum formatarum, sed etiam formabilium inchoatore deo atque creatore, de qua etiam dicit ei quaedam scriptura: qui fecisti mundum ex materia informi, hanc materiam illis uerbis, quibus pro spiritali prudentia tardioribus etiam lectoribus uel auditoribus congrueretur, fuisse commemoratam, quibus ante dierum enumerationem dictum est: in principio fecit deus caelum et terram et cetera, donec diceretur: et dixit deus, ut deinceps formatarum rerum ordo consequeretur.