Latin
1.9.1 to 1.9.19
Augustine, De Genesi Ad Litteram 1.9.1-19
Unproofread scanNot analysed yet
Quod ergo dixit deus: fiat lux. et facta est lux, in aliquo die dixit an ante omnem diem? si enim uerbo sibi coaeterno dixit, hoc utique intemporaliter dixit; si uero temporaliter dixit, non uerbo sibi coaeterno, sed per aliquam creaturam dixit temporalem. ac per hoc non erit prima creatura lux, quia iam erat, per quam temporaliter diceretur: fiat lux. atque illud ante omnem diem fecisse intellegitur, quod dictum est: in principio fecit deus caelum et terram, ut caeli nomine intellegatur spiritalis iam facta et formata creatura, tamquam caelum caeli huius, quod in corporibus summum est. secundo enim die factum est firmamentum, quod rursus caelum appellauit. terrae autem nomine inuisibilis et inconpositae ac tenebrosa abysso inperfectio corporalis substantiae significata est, unde temporalia illa fierent, quorum prima esset lux. t Quomodo autem per creaturam, quam fecit ante tempora, dici potuit temporaliter: fiat lux, inuenire difficile est. sono uocis enim non intellegimus dictum; nam quidquid est tale, corporeum est. an ex illa inperfectione substantiae corporalis fecit aliquam uocem corpoream, per quam sonaret: fiat lux? ergo aliquod uocale corpus ante lucem creatum atque formatum est. sed si ita est, iam erat tempus, per quod uox curreret sonorumque spatia sibi succedentium praeterirent. quodsi iam erat tempus, antequam fieret lux, in quo tempore uox fieret, qua sonaret "fiat lux", ad quem diem pertinebat illud tempus? unus enim dies idemque primus ille numerari incipit, quo facta est lux. an ad ipsum diem pertinet totum spatium temporis, et quo factum est uocale corpus, per quod sonaret "fiat lux", et quo facta est ipsa lux? sed omnis talis uox propter audientis corporalem sensum a loquente profertur; ita enim factus est, ut percusso aere sentiat.