Latin
Book 10
Augustine, De Genesi Ad Litteram 10.11
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc itaque et illud consideremus, utrum neutram confirmet sententiam, sed utrique possit adcommodari, quod scriptum est: per unum hominem peccatum in hunc mundum intrauit et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt; et paulo post: sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, ita et per unius iustificationem in omnes homines ad iustificationem uitae. sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius oboedientiam iusti constituentur multi. ex his enim uerbis apostoli qui defendunt animarum propaginem sententiam suam sic adstruere moliuntur: si secundum solam carnem, inquiunt, potest intellegi peccatum uel peccator, non cogimur in his uerbis ex parentibus animam credere; si autem quamuis per inlecebram carnis non tamen peccat nisi anima, quomodo accipiendum est, quod dictum est :in quo omnes peccauerunt, si non ex Adam etiam anima sicut caro propagata est? aut quomodo per illius inoboedientiam peccatores constituti sunt, si tantum secundum carnem in illo, non etiam secundum animam fuerunt? Cauendum est enim, ne uel deus uideatur auctor esse peccati, si dat animam carni, in qua eam peccare necesse sit, uel possit esse anima praeter ipsius Christi, cui liberandae a peccato non sit christiana gratia necessaria, quia non peccauit in Adam, si omnes in eo peccasse secundum carnem tantum, quae de illo creata est, non etiam secundum animam dictum est: quod usque adeo contrarium est ecclesiasticae fidei, ut parentes ad percipiendam gratiam sancti baptismi etiam cum paruulis atque infantibus currant, in quibus si hoc uinculum peccati soluitur, quod tantummodo carnis, non etiam quod animae est, merito quaeritur, quid eis obesset, si in illa aetate de corpore sine baptismo exirent. si enim per hoc sacramentum corpori eorum consulitur, non et animae, deberent et mortui baptizari; at cum uideamus hoc uniuersaliter ecclesiam retinere, ut cum uiuentibus curratur et uiuentibus succurratur, ne, cum mortui fuerint, nihil fieri possit quod prosit, non uidemus, quid aliud possit intellegi, nisi unumquemque paruulum non esse nisi Adam et corpore et anima et ideo illi Christi gratiam necessariam. aetas quippe illa in se ipsa nihil egit uel boni uel mali; proinde ibi anima innocentissima est, si ex Adam propagata non est. unde quomodo possit iuste ire in condemnationem, si de corpore sine baptismo exierit, quisquis istam sententiam de anima tenens potuerit demonstrare mirandus est.