# De Genesi Ad Litteram 10.12.1-13

Augustine, De Genesi Ad Litteram, 10.12.1 to 10.12.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/10.12.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/10.12.1

Uerissime quippe ac ueracissime scriptum est: caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem; sed tamen carnem sine anima concupiscere nihil posse puto quod omnis doctus indoctusque non dubitet. ac per hoc ipsius concupiscentiae carnalis causa non est in anima sola, sed multo minus est in carne sola. ex utroque enim fit: ex anima scilicet, quod sine illa delectatio nulla sentitur, ex carne autem, quod sine illa carnalis delectatio non sentitur. carnem itaque concupiscentem aduersus spiritum dicit apostolus carnalem procul dubio delectationem, quam de carne et cum carne spiritus habet aduersus delectationem, quam solus habet. solus quippe habet, ni fallor, illud desiderium non cum carnis uoluptate uel carnalium rerum cupiditate conmixtum, quo desiderat et deficit anima in atria domini; solus habet etiam illud, de quo ei dicitur: concupisti sapientiam: serua mandatum, et dominus praebebit illam tibi. nam cum spiritus imperat membris corporis, ut huic desiderio seruiant, quo solus accenditur, uelut cum adsumitur codex, cum aliquid scribitur, legitur, disputatur, auditur, cum denique panis frangitur esurienti et cetera humanitatis ac misericordiae praestantur officia, oboedientiam caro exhibet, non concupiscentiam mouet. his atque huius modi bonis desideriis, quibus sola anima concupiscit, cum aduersatur aliquid, quod eandem animam secundum carnem delectat, tunc dicitur caro concupiscere aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem. Sic enim dicta est caro in eo, quod secundum ipsam facit anima, cum ait: caro concupiscit, quemadmodum dictum est: auris audit et oculus uidet, quis enim nescit, quod anima potius et per aurem audiat et per oculum uideat? ita loquimur et cum dicimus; manus tua subuenit homini, cum aliquid porrecta manu datur, quo cuiquam subueniatur. quodsi de ipso etiam fidei oculo, ad quem pertinet credere, quae per carnem non uidentur, dictum est: uidebit omnis caro salutare dei, non utique nisi de anima, qua uiuit caro, cum etiam per ipsam carnem nostram Christum pie uidere, id est formam, qua indutus est propter nos, non pertineat ad con-r cupiscentiam, sed ad ministerium carnis, ne forte aliquis ita uelit accipere, quod dictum est: uidebit omnis caro salutare dei: quanto congruentius dicitur caro concupiscere, quando anima non solum carni animalem uitam praebet, uerum etiam secundum ipsam carnem aliquid concupiscit, quod in potestate non est, ne concupiscat, quamdiu inest peccatum in membris, id est uiolenta quaedam carnis inlecebra in corpore mortis huius, ueniens de uindicta illius peccati, unde propaginem ducimus, secundum quam omnes ante gratiam filii sunt irae.

---

Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml.
