Latin
10.12.14 to 10.12.16
Augustine, De Genesi Ad Litteram 10.12.14-16
Unproofread scanNot analysed yet
contra quod peccatum militant sub gratia constituti, non ut non sit in eorum corpore, quamdiu ita mortale est, ut et mortuum iure dicatur, sed ut non regnet. non autem regnat, cum desideriis eius, id est his, quae secundum carnem contra spiritum concupiscuntur, non oboeditur. proinde apostolus numquid ait: non sit peccatum in uestro mortali corpore —sciebat quippe inesse peccati delectationem, quam peccatum uocat, deprauata scilicet ex prima transgressione natura -sed, non, inquit, regnet peccatum in uestro mortali corpore ad oboediendum desideriis eius, nec exhibeatis membra uestra arma iniquitatis peccato?