Latin
Book 10
Augustine, De Genesi Ad Litteram 10.15
Unproofread scanNot analysed yet
Quid ergo, ait aliquis, si hoc non curauerint sui uel infidelitate uel neglegentia? hoc quidem etiam de maioribus dici potest. possunt enim uel repente emori uel apud eos aegrotare, ubi eis, quo baptizentur, nemo subueniat. sed illi, inquit, habent etiam propria peccata, quorum indigeant remissione, quae si dimissa non fuerint, nemo eos recte dicet inmerito plecti pro his, quae in sua uita sua uoluntate commiserint; illa uero anima, cui quaedam contagio tracta de . carne peccati, si de illa prima anima peccatrice non creata est, nullo modo inputari potest -neque enim ullo peccato, sed natura, qua sic facta est, et deo dante carni data est —cur alienabitur ab aeterna uita, si baptizando infanti nemo subuenerit? an forte nihil oberit? quid ergo prodest ei, cui subuenitur, si nihil obest, cui non subuenitur? Hic pro sua causa quid respondere possint, qui secundum scripturas sanctas, uel quod apud eas inueniatur uel quod eis non aduersetur, conantur adserere animas nouas non de parentibus tractas corporibus dari, nondum me audisse uel uspiam legisse fateor. non ideo sane absentium negotium deserendum est, si quid mihi, quo adiuuari uideatur, occurrerit. possunt enim adhuc dicere deum praescium, quomodo quaeque anima uictura esset, si diutius in corpore uiueret, ei procurare lauacri salutaris ministrationem, cuius futuram fuisse praeuidet pietatem, cum ad annos fidei capaces ueniret, si nunc eum oporteret propter aliquam occultam causam morte praeueniri. occultum itaque est atque ab humano uel certe ab ingenio meo remotissimum, cur nascatur infans uel continuo uel cito moriturus; sed hoc ita occultum est, ut neutros adiuuet, de quorum nunc sententiis disceptamus. illa enim explosa opinione, qua putantur animae pro ante actae uitae meritis in corpora detrudi, ut ea citius solui meruisse uideatur, quae non multa peccauerat, ne contradicamus apostolo nihil nondum natos boni uel mali egisse testanti, nec illi, qui animae traducem adfirmant, possunt pro se ostendere, cur aliorum mors acceleretur, retardetur aliorum, nec qui eas dari nouas uolunt singulis singulas. occulta ergo ista causa est et utrisque pariter, quantum existimo, nec suffragatur nec aduersatur.