# De Genesi Ad Litteram 10.17

Augustine, De Genesi Ad Litteram, Book 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/10.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/10.17

Iam itaque uideamus, quantum suscepti huius operis necessitas patitur; quale etiam illud sit, quod paulo ante distulimus. scriptum est enim in libro Sapientiae: puer autem eraming.eniosus et sortitus sum animam bonam. et cum essem magis bonus, ueni ad corpus incoinquinatum. cum enim uideatur illos adiuuare hoc testimonium, qui non ex parentibus creari, sed uenire ad corpus uel descendere deo mittente animas dicunt, rursus hoc inpedit eorum sententiam, quod ait: sortitus sum animam bonam, cum procul dubio uel ex uno fonte manare quodammodo tamquam riuulos uel pari natura fieri animas credunt, quas deus mittit in corpora, non autem alias bonas uel magis bonas et alias non bonas uel minus bonas. unde enim bonae aut magis bonae seu non bonae aut minus bonae animae, nisi uel moribus secundum liberum uoluntatis arbitrium uel differentia temperaturae corporum, dum aliae magis, aliae minus grauantur corpore, quod corrumpitur et adgrauat animam? sed neque actio erat aliqua singularum quarumque animarum, qua earum mores discernerentur, antequam uenirent ad corpora, nec ex corpore minus grauante potuit iste dicere animam suam bonam, qui ait: sortitus sum animam bonam. et cum essem magis bonus, ueni ad corpus incoinquinatum. accessisse enim dixit bonitati, qua bonus erat, sortitus uidelicet animam bonam, ut etiam ad corpus incoinquinatum ueniret. aliunde ergo bonus, antequam ueniret ad corpus; sed utique non differentia morum, quia nullum ante uitae gestae meritum, non differentia corporis, quia prius bonus, quam ueniret ad corpus. unde igitur? Hoc autem illis, qui ex traduce animae illius praeuaricatricis animas creari adserunt, quamuis pro eis sonare non uideatur, quod dictum est: ueni ad corpus, tamen in ceteris non incongrue coaptatur, ut, cum dixisset: puer autem eram ingeniosus, id ipsum explicans quibus causis ingeniosus esset, continuo subiungeret: et sortitus sum animam bonam, uidelicet ex paterno ingenio uel corporali temperamento. deinde, cum essem, inquit, magis bonus, ueni ad corpus incoinquinatum: quod si maternum intellegatur, ne hoc quidem, quod dictum est: ueni ad corpus, huic opinioni refragabitur, cum ex anima et corpore paterno uenisse ad maternum corpus accipitur incoinquinatum, uidelicet uel a cruore menstruo — dicuntur enim ex hoc ingenia grauari — uel a contaminatione adulterina. ita et haec uerba libri huius aut magis eis fauent, qui animarum traducem loquuntur, aut, si et isti ea possunt pro se interpretari, inter utrosque alternant.

---

Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml.
