# De Genesi Ad Litteram 10.20.1-13

Augustine, De Genesi Ad Litteram, 10.20.1 to 10.20.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/10.20.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/10.20.1

Hic existunt illi, qui traducem animarum defendunt, et dicunt confirmatam esse sententiam suam, si Leui constat etiam secundum animam fuisse in lumbis Abrahae, in quo eum decimauit Melchisedech, ut possit ab eo Christus in ista decimatione discerni: qui quoniam decimatus non est et tamen in lumbis Abrahae secundum carnem fuit, restat, ut secundum animam ibi non fuerit, et ideo sit consequens, ut ibi Leui secundum animam fuerit. hoc ad me non multum adtinet, qui utrorumque conlationem adhuc audire sum paratior quam utrorumlibet iam confirmare sententiam. interim Christi animam ab origine huius traducis per hoc testimonium secernere uolui. inuenient isti, quid eis pro ceteris fortasse respondeant, et dicant, quod etiam me non parum mouet, quamuis nullius hominis anima sit in lumbis patris sui, secundum carnem tamen in lumbis Abrahae constitutum . Leui decimatum et ibi constitutum secundum carnem Christum non decimatum. secundum rationem quippe illam seminalem ibi fuit Leui, qua ratione per concubitum uenturus erat in matrem, secundum quam rationem non ibi erat Christi caro, quamuis secundum ipsam ibi fuerit Mariae caro. quapropter nec Leui nec Christus in lumbis Abrahae secundum animam, secundum carnem uero et Leui et Christus; sed Leui secundum concupiscentiam carnalem, Christus autem secundum solam substantiam corporalem. cum enim sit in semine et uisibilis corpulentia et inuisibilis ratio, utrumque cucurrit ex Abraham uel etiam ex ipso Adam usque ad corpus Mariae, quia et ipsum eo modo conceptum et exortum est. Christus autem uisibilem carnis substantiam de carne uirginis sumsit; ratio uero conceptionis eius non a semine uirili, sed longe aliter ac desuper uenit. proinde secundum hoc, quod de matre accepit, etiam in lumbis Abrahae fuit. Ille est ergo decimatus in Abraham, qui, licet secundum carnem tantum, sic tamen fuit in lumbis eius, quemadmodum in sui patris etiam ipse Abraham, id est qui sic est natus de patre Abraham, quemadmodum de suo patre natus est .

---

Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml.
