# De Genesi Ad Litteram 10.21

Augustine, De Genesi Ad Litteram, Book 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/10.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/10.21

An forte dicent: sicut potuit ibi esse secundum carnem et non decimari, cur non etiam secundum animam sine decimatione potuerit? hic respondetur: quia utique simplicem animae substantiam incrementis augeri corporalibus nec illi putauerunt, qui eam corpus existimant, quorum in parte sunt maxime qui eam ei parentibus creari opinantur. proinde in corporis semine potest esse uis inuisibilis, quae incorporaliter numeros agit, non oculis, sed intellectu discernenda ab ea corpulentia, quae uisu tactuque sentitur . et ipsa quantitas corporis humani, quae utique modulum seminis inconparabiliter excedit, satis ostendit posse inde aliquid sumi, quod non habeat illam uim seminalem, sed tantum corporalem substantiam, quae diuinitus non de propagine concumbentium in carnem Christi adsumta atque formata est. hoc autem de anima quis ualeat adfirmare, quod utrumque habeat, et materiem seminis manifestam et rationem seminis occultam? sed quid laborem in re, quae persuaderi uerbis nemini forsitan potest, nisi tantum ac tale ingenium sit, quod possit loquentis praeuolare conatum nec totum expectare a sermone? breuiter itaque conligam: si potuit et de anima fieri - quod cum de carne diceremus, forsitan intellectum sit — ita est de traduce anima Christi, ut non secum labem praeuaricationis adtraxerit; si autem sine isto reatu non posset inde esse, non est inde. iam de ceterarum animarum aduentu, utrum ex parentibus an desuper sint, uincant qui potuerint. ego adhuc inter utrosque ambigo et moueor aliquando sic, aliquando autem sic, saluo eo dumtaxat, ut uel corpus esse animam uel aliquam corpoream qualitatem siue coaptationem, si ita dicenda est, quam Graeci appovCav uocant, non credam nec quolibet ista garriente me crediturum esse confidam adiuuante deo mentem meam.

---

Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml.
