# De Genesi Ad Litteram 10.25.1-11

Augustine, De Genesi Ad Litteram, 10.25.1 to 10.25.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/10.25.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/10.25.1

Denique Tertullianus, quia corpus esse animam credidit non ob aliud, nisi quod eam incorpoream cogitare non potuit et ideo timuit, ne nihil esset, si corpus non esset, nec de deo ualuit aliter sapere: qui sane quoniam est acutus interdum contra opinionem suam uisa ueritate superatur. quid enim uerius dicere potuit quam id, quod ait quodam loco: omne corporale passibile est? debuit ergo mutare sententiam, qua paulo superius dixerat etiam deum corpus esse. neque enim arbitror eum ita desipuisse, ut etiam dei naturam passibilem crederet, ut iam non Christus in carne tantum neque in carne et anima, sed in ipso uerbo, per quod facta sunt omnia, passibilis et commutabilis esse credatur: quod absit a corde christiano. item cum animae etiam colorem daret aerium ac lucidum, uentum est ad sensus, quibus eam membratim quasi corpus instruere conatus est et ait: hic erit homo interior, alius exterior, dupliciter unus; habens et ille oculos et aures suas, quibus populus dominum audire et uidere debuerat, habens et ceteros artus per quos et in cogitationibus utitur et in somnis fungitur. Ecce, quibus auribus et quibus oculis debuit audire et uidere deum populus, quibus anima in somnis fungitur, cum, si ipsum Tertullianum quisquam uideret in somnis, numquam se diceret ab eo uisum et cum eo locutum, quem uicissim ipse non uidisset. postremo, si anima se ipsam uidet in somnis, cum iacentibus utique uno loco membris corporis sui ipsa per uarias imagines euagatur, quas uidet, quis eam uidit aliquando in somnis aerii coloris et lucidi, nisi forte ut cetera, quae similiter falso uidet? nam et hoc potest uidere. sed absit, ut eam talem, cum euigilauerit, credat; alioquin quando se aliter uiderit, quod magis crebrum est, aut mutata erit anima eius, aut nec tunc animae uidetur substantia, sed imago corporis incorporea, quae miro modo sicut in cogitatione formatur.

---

Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml.
