# De Genesi Ad Litteram 10.26

Augustine, De Genesi Ad Litteram, Book 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/10.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/10.26

Noluit tamen Tertullianus animam crescere substantia sicut corpus, adserens etiam timoris sui causam: ne etiam decrescere dicatur substantia, inquit, atque ita et defectura credatur. et tamen, quia per corpus eam localiter tendit, non inuenit exitum incrementorum eius, quam uult de semine exiguo aequari corporis quantitati, et ait: sed uis eius, in quo naturalia peculia consita retinentur, saluo substantiae modulo, quo a primordio inflata est, paulatim cum carne producitur. hoc forte non intellegeremus, nisi adhibita similitudine planum faceret, quod dicebat. constitue, inquit, certum pondus auri uel argenti, rudem adhuc massam: conlectus habitus est illi et futuro interim minor, tamen continens intra lineam moduli totum quod natura est auri uel argenti. dehinc cum in lamminam massa laxatur, maior efficitur initio suo per dilatationem ponderis certi, non per adiectionem, dum extenditur, non dum augetur. etsi sic quoque augetur, dum extenditur; licet enim et habitu augeri, cum statu non licet. tunc et splendor ipse prouehitur auri uel argenti, qui prius fuerat quidem et in massa, sed obscurior, non tamen nullus . tunc. et alii atque alii habitus accedunt pro facilitate materiae, qua duxerit eam, qui agit, nihil conferens modulo nisi effigiem. proinde et animae crementa reputanda non substantiua, sed prouocatiua. Quis hunc crederet cum isto corde tam disertum esse potuisse? sed tremenda ista sunt, non ridenda. ad hoc enim numquid cogeretur, si aliquid cogitare posset, quod et sit et corpus non sit? quid autem absurdius quam putare massam cuiuspiam metalli ex aliqua parte crescere posse, dum tunditur, nisi decrescat ex altera, uel augeri latitudine, nisi crassitudine minuatur? aut ullum esse corpus manente naturae suae quantitate, quod undique crescat, nisi rarescat? quomodo igitur inplebit anima ex illa stilla seminis magnitudinem corporis, quod animat, si et ipsa corpus est, cuius substantia nullo accessu crescat? quomodo, inquam, inplebit carnem, quam uiuificat, nisi tanto rarior fuerit, quanto grandius, quod animauerit? timuit uidelicet, ne deficeret etiam minuendo, si cresceret, et non timuit, ne deficeret rarescendo, cum cresceret. sed quid amplius inmorer, quando et sermo pergit in prolixiorem modum, quam petit terminandi necessitas, et sententia mea iam satis nota sit, uel . quid certum teneam uel unde adhuc dubitem et quare dubitem? proinde et hoc uolumen iam concludatur, ut quae sequuntur deinde uideamus.

---

Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml.
