# De Genesi Ad Litteram 10.6

Augustine, De Genesi Ad Litteram, Book 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/10.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/10.6

Illud ergo iam uideamus, cuinam potius sententiae diuina testimonia suffragentur: eine, qua dicitur unam animam deum fecisse et dedisse primo homini, unde ceteras faceret, sicut ex eius corpore cetera hominum corpora, an ei, qua dicitur singulas singulis facere, sicut illi unam, non ex illa ceteras. illud enim, quod per Esaiam dicit: omnem flatum ego feci, cum hoc eum de anima dicere quae sequuntur satis ostendant, ad utrumque accipi potest. nam siue ex una primi hominis anima siue ex aliquo suo secreto omnes procul dubio animas ipse facit. Et illud, quod scriptum est: qui finxit singillatim corda eorum, si nomine cordium uoluerimus animas intellegere, neque hoc repugnat cuiquam duorum, de quibus nunc ambigimus. siue enim ex una illa, quam flauit in faciem primi hominis, ipse utique singulas fingit, sicut etiam corpora, siue singulas uel fingat et mittat uel in eis ipsis, quibus miserit, eas fingat, quamquam hoc non mihi uideatur dictum, nisi ex eo, quod per gratiam nostrae animae ad imaginem dei renouatione formantur. unde dicit apostolus: gratia enim salui facti estis per fidem et hoc non ex uobis, sed dei donum est; non ex operibus, ne forte quis extollatur. ipsius enim sumus figmentum creati in Christo Iesu in operibus bonis. non enim per hanc gratiam fidei corpora nostra creata uel ficta possumus intellegere, . sed sicut in psalmo dictum est: cor mundum crea in me, deus. Hinc esse etiam illud puto: qui finxit spiritum hominis in ipso; tamquam aliud sit factam animam mittere, aliud in ipso homine facere, id est reficere ac renouare. sed etiam hoc si non de gratia, in qua renouamur, sed de natura, in qua nascimur, intellegamus, ad utramque sententiam duci potest, quia uel ex una illa primi hominis tamquam semen animae adtractum ipse fingit in homine, ut uiuificet corpus, siue spiritum uitae non ex illa propagine, sed aliunde corpori infusum ipse itidem fingit per mortales sensus carnis, ut fiat homo in animam uiuam.

---

Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml.
