Latin
11.1.1 to 11.1.19
Augustine, De Genesi Ad Litteram 11.1.1-19
Unproofread scanNot analysed yet
Et erant ambo nudi Adam et mulier eius et non pudebat illos. serpens autem erat prudentissimus omnium bestiarum quae sunt super terram quas fecit dominus deus. et dixit serpens mulieri: quid quia dixit deus: non edetis ab omni ligno paradisi? et dixit mulier serpenti: a fructu ligni, quod est. in paradiso, edemus; de fructu autem ligni, quod est in medio paradisi, dixit deus: non edetis ex eo neque tangetis illud, ne moriamini. et dixit serpens mulieri: non morte moriemini; sciebat enim deus, quoniam qua die manducaueritis de eo aperientur uobis oculi et eritis tamquam dii, scientes bonum et malum. et uidit mulier, quia bonum lignum in escam et quia placet oculis uidere et decorum est cognoscere. et sumens de fructu eius edit et dedit et uiro suo secum, et ederunt. et aperti sunt oculi amborum, et agnosuerunt, quia nudi erant; et consuerunt folia fici et fecerunt sibi campestria. et audierunt uocem domini dei deambulantis in paradiso ad uesperam et absconderunt se Adam et mulier eius a facie domini dei in medio ligni paradisi. et uocauit dominus deus Adam et dixit illi: Adam ubi es? et dixit ei: uocem tuam audiui deambulantis in paradiso et timui, quia nudus sum, et abscondi me. et dixit illi: quis nuntiauit tibi, quia nudus es, nisi a ligno quod praeceperam tibi tantum ne ex eo manducare s ab eo edisti? et dixit Adam: mulier, quam dedisti mecum, haec mihi dedit a ligno, et edi. et dixit dominus deus mulieri: quid hoc fecisti? et dixit mulier: serpens seduxit me, et manducaui. et dixit dominus deus serpenti: quia fecisti hoc, maledictus tu ab omnibus pecoribus et ab omnibus bestiis quae sunt super terram.