Latin
11.1.39 to 11.1.48
Augustine, De Genesi Ad Litteram 11.1.39-48
Unproofread scanNot analysed yet
dictum tamen esse dubitare fas non est . hoc enim a fide narratoris et pollicitatione expositoris exigitur. ,Erant ergo ambo nudi: uerum est, omnino nuda erant corpora duorum hominum in paradiso conuersantium. nec pudebat eos: quid enim puderet, quando nullam legem senserant in membris suis repugnantem legi mentis suae? quae illos poena peccati post perpetrationem praeuaricationis secuta est usurpante inoboedientia prohibitum et iustitia puniente commissum. quod antequam fieret, nudi erant, ut dictum est, et non confundebantur; nullus erat motus in corpore, cui uerecundia deberetur; nihil putabant uelandum, quia nihil senserant refrenandum. quemadmodum propagaturi filios, iam antea disputatum est; non tamen eo modo credendum est, quo propagauerunt, posteaquam crimen admissi praedicta ultio consecuta est, cum, priusquam morerentur, iam in corpore inoboedientium hominum iustissimo reciprocatu inoboedientium membrorum tumultum mors concepta uersaret. nondum erant tales Adam et Eua, cum ambo nudi essent et non confunderentur.