Latin
Book 11
Augustine, De Genesi Ad Litteram 11.12
Unproofread scanNot analysed yet
Si autem quaeritur, cur potissimum per serpentem diabolus temtare permissus sit, iam hoc significandi gratia factum esse quem non admoneat scriptura tantae auctoritatis, -tantis diuinitatis documentis agens in prophetando, quantis effectis iam mundus inpletus est? non quo diabolus aliquid ad instructionem nostram significare uoluerit, sed cum accedere ad temtandum non posset nisi permissus, num per aliud posset, nisi per quod permittebatur accedere? quidquid igitur serpens ille significauit. ei prouidentiae tribuendum est, sub qua et ipse diabolus suam quidem habet cupiditatem nocendi, facultatem autem nonnisi quae datur uel ad subuertenda ac perdenda uasa irae uel ad humilianda siue probanda uasa misericordiae. natura itaque serpentis unde sit, nouimus; produxit enim terra in uerbo dei omnia pecora, et serpentes et bestias: quae uniuersa creatura habens in se animam uiuam inrationalem uniuersae rationali creaturae siue bonae siue malae uoluntatis lege diuini ordinis subdita est. quid ergo mirum, si per serpentem aliquid agere permissus est diabolus, cum daemonia in porcos intrare Christus ipse permiserit?