Latin
Book 11
Augustine, De Genesi Ad Litteram 11.18
Unproofread scanNot analysed yet
Porro ista quaestio de beata uita, utrum eam quisquam iam habere dicendus sit, cuius incertus est utrum secum permansura sit an ei miseria quandoque succedat, potest et de ipso primo homine oriri. nam si futuri sui peccati conscius erat diuinaeque uindictae, beatus esse unde poterat? ergo erat in paradiso non beatus. sed enim non erat futuri peccati sui praescius. ergo per hanc ignorantiam aut eiusdem beatitudinis incertus, et quomodo iam uere beatus? aut falsa spe certus, non scientia, et quomodo non stultus? Sed tamen hominis adhuc in corpore animali constituti, cui oboedienter uiuenti dandum adhuc esset angelorum consortium et mutatio corporis ex animali in spiritale, possumus intellegere beatam uitam secundum quendam modum, etiamsi non erat praescius futuri sui peccati. neque enim et illi praescii fuerunt, quibus apostolus dicit: uos, qui spiritales estis, instruite huius modi in s'piritu lenitatis, intendens te ipsum, ne et tu temteris; non absurde tamen nec inprobe dicimus beatos iam fuisse hoc ipso, quod spiritales essent non corpore, sed iustitia fidei, spe gaudentes, in tribulatione patientes. quanto magis ergo et ampliore modo beatus erat homo in paradiso ante peccatum, quamuis incertus futuri sui casus, qui spe ita gaudebat propter praemium futurae commutationis, ut nulla esset tribulatio, cui tolerandae patientia militaret! quamuis enim non uana praesumtione de incerto certus uelut stultus, sed spe non infidelis, antequam adprehenderet illam uitam, ubi certissimus ipsius aeternae uitae suae futurus esset, posset exsultare, quemadmodum scriptum est: cum tremore, et hac exsultatione multo abundantius in paradiso quam sancti in his terris beatus esse modo quodam inferiore quam in illa uita aeterna sanctorum supercaelestiumque angelorum, non tamen nullo.