Latin
Book 11
Augustine, De Genesi Ad Litteram 11.20
Unproofread scanNot analysed yet
Unde nonnulli eum non in hanc malitiam libero arbitrio uoluntatis esse deflexum, sed in hac omnino creatum putant quamuis a domino deo summo et uero naturarum omnium creatore adhibentque testimonium de libro Iob, quoniam ibi scriptum est, cum de illo sermo esset: hoc est initium figmenti domini, quod fecit ut inludatur ab angelis eius: cui sententiae congruit, quod in psalmo scriptum est: draco hic, quem finxisti ad inludendum ei, nisi quod hic "quem finxisti" dixit, non autem sicut ibi, hoc est initium figmenti domini, tamquam initio eum ita finxisset, ut malus, ut inuidus, ut seductor, ut omnino diabolus esset non uoluntate deprauatus, sed ita creatus.