Latin
Book 11
Augustine, De Genesi Ad Litteram 11.26
Unproofread scanNot analysed yet
Uerum quia longum est et alium sermonem exigit eidem tantum quaestioni deputatum, nunc sufficiat ista conplexio aut ab initio conditionis suae diabolum a beatitudine, quam si uoluisset percepturus fuerat, inpia superbia cecidisse aut alios esse angelos inferioris ministerii in hoc mundo, inter quos secundum eorum quandam non praesciam beatitudinem uixerat et a quorum societate cum sibi subditis angelis suis tamquam archangelus cecidit per superbam inpietatem —si hoc ullo modo adseri potest, quod mirum si potest —aut certe rationem requirendam, quemadmodum omnes sancti angeli, si inter illos aliquando pariter beatus cum suis angelis diabolus uixit, nondum habuerint etiam ipsi certam praescientiam perpetuae felicitatis suae, sed eam post casum eius acceperint, aut quo merito ante peccatum suum diabolus cum sociis suis a ceteris angelis discretus fuerit, ut ipse sui futuri casus esset ignarus, illi autem certi permansionis suae, dum tamen et peccatores angelos minime dubitemus detrusos tamquam in carcerem caliginis huius aeriae circa terras secundum apostolicam fidem in iudicio puniendos seruari et in illa superna beatitate sanctorum angelorum non esse incertam uitam aeternam nec nobis secundum dei misericordiam et gratiam et fidelissimam pollicitationem incertam futuram, cum fuerimus eis post resurrectionem et istorum mutationem corporum copulati. ad hanc enim spem uiuimus et eius promissionis gratia recreamur. quidquid autem etiam de diabolo dici potest, cur eum deus creauerit, cum talem praesciret futurum, et cur omnipotens eius uoluntatem non conuertat in bonum, secundum ea, quae disseruimus. cum de malis hominibus similiter quaereremus, siue intellegatur siue credatur siue quid melius inueniri potest inueniatur.