Latin
Book 11
Augustine, De Genesi Ad Litteram 11.31
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo ederunt. et aperti sunt oculi amborum. quo nisi ad inuicem concupiscendum, ad peccati poenam carnis ipsius morte conceptam, ut iam esset corpus non animale tantum, quod poterat, si oboedientiam conseruarent, in meliorem spiritalemque habitum sine morte mutari, sed iam corpus mortis, in quo lex in membris repugnaret legi mentis? neque enim clausis oculis facti erant et in paradiso deliciarum caeci palpantesque oberrabant, ut uetitum lignum etiam nescientes adtingerent palpantesque fructus prohibitos ignorando. quomodo autem animalia et uolatilia adducta sunt ad Adam, ut uideret, quid ea uocaret, si non uidebat? et quomodo ipsa mulier ad uirum adducta est, quando facta est, ut de illa, quam non uidebat, diceret: hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea et cetera? postremo, quomodo uidit mulier, quia bonum est lignum in escam et quia placet oculis ad uidendum et decorum est cognoscere, si eorum clausi erant oculi? Nec tamen ideo propter unius uerbi translationem totum figurate accipiendum est. uiderit enim, quemadmodum dixerit serpens: aperientur uobis oculi. hoc enim eum scriptor libri dixisse narrauit; in qua uero significatione uel sententia dixerit, lectori considerare permisit. hoc autem, quod scriptum est: et aperti sunt oculi eorum et cognouerunt, quia nudi erant, ita scriptum est, quemadmodum omnia, quae gesta narrantur, nec tamen ideo in allegoricam narrationem nos debent ducere. neque enim et euangelista narrator dicta cuiusquam figurata ex eius persona inserebat, ac non ex persona sua, quae fuerant gesta, narrabat, cum diceret de illis duobus, quorum erat unus Cleophas, quod, cum fregisset eis dominus panem, aperti sunt oculi eorum et cognouerunt eum, quem per uiam non cognouerant, non utique clausis oculis ambulantes, sed eum cognoscere non ualentibus. sicut ergo ibi, sic nec isto loco narratio figurata est, quamuis translato uerbo scriptura usa sit, ut apertos diceret oculos, qui et antea patebant: apertos utique ad aliquid intuendum . et cogitandum, quod antea numquam aduerterant. ubi enim ad transgrediendum praeceptum audax curiositas mota est, auida experiri latentia, quidnam tacto uetito sequeretur, et noxia libertate habenas prohibitionis rumpere delectata, probabilius existimans non esse mortem, quam timuerant, secuturam —tale quippe pomum credendum est fuisse in illa arbore, cuius generis poma iam in aliis arboribus innoxia senserant —magis crediderunt posse deum peccantibus facile ignoscere, quam patienter tulerunt non cognoscere, quidnam esset uel cur eos inde cibum sumere uetuisset. mox ergo ut praeceptum transgressi sunt intrinsecus gratia deserente omnino nudati, quam typho quodam et superbo amore suae potestatis offenderant, in sua membra oculos iniecerunt eaque motu eo, quem non nouerant, concupiuerunt. ad hoc ergo aperti sunt oculi, ad quod antea non patebant, quamuis ad alia paterent.