Latin
Book 11
Augustine, De Genesi Ad Litteram 11.39
Unproofread scanNot analysed yet
Et fecit dominus deus Adae et mulieri eius tunicas pelliceas et induit eos. et hoc significationis gratia factum est, sed tamen factum, sicut illa, quae significationis gratia dicta sunt, sed tamen dicta sunt. hoc enim, quod saepe dixi nec me saepius piget dicere, a narratore rerum proprie gestarum exigendum est, ut ea narret facta esse quae facta sunt et dicta esse quae dicta sunt. sicut autem in factis quaeritur, quid factum sit et quid significet, ita in uerbis, et quid dictum sit et quid significet. siue enim figurate siue proprie dictum sit, quod dictum esse narratur, dictum tamen esse non debet putari figuratum. Et dixit deus: ecce Adam factus est tamquam unus ex nobis in cognoscendo bonum et malum. quoniam hoc, per quodlibet et quomodolibet dictum sit, deus tamen dixit, non aliter intellegendum est, quod ait: unus ex nobis, nisi propter trinitatem numerus pluralis accipiatur, sicut dictum erat: faciamus hominem, sicut etiam dominus de se et patre: ueniemus ad eum et mansionem apud eum faciemus. replicatum est igitur in caput superbi, quo exitu concupiuerit quod a serpente suggestum est: et eritis sicut dii, ecce, inquit, Adam factus est tamquam unus ex nobis. uerba enim sunt haec dei, non tam huic insultantis quam ceteros, ne ita superbiant, deterrentis, propter quos ista conscripta sunt. factus est, inquit, tamquam unus ex nobis in cognoscendo -bonum et malum. quid aliud intellegendum nisi exemplum timoris incutiendi esse propositum, quod non solum non fuerit factus, qualis fieri uoluit, sed nec illud, quod factus fuerat, conseruauit?