Latin
11.42.12 to 11.42.20
Augustine, De Genesi Ad Litteram 11.42.12-20
Unproofread scanNot analysed yet
ita et Adam, posteaquam de ligno prohibito seducta mulier manducauit eique dedit, ut simul ederent, noluit eam contristare, quam credebat posse sine suo solacio contabescere, si ab eius alienaretur animo, et omnino illa interire discordia, non quidem carnis uictus concupiscentia, quam nondum senserat in resistente lege membrorum legi mentis suae, sed amicali quadam beniuolentia, qua pleramqe fit, ut offendatur deus, ne homo ex amico fiat inimicus: quod eum facere non debuisse diuinae sententiae iustus exitus indicauit. Ergo alio modo quodam etiam ipse deceptus est; sed dolo illo serpentino, quo mulier seducta est, nullo modo illum arbitror potuisse seduci. hanc autem proprie seductionem appellauit apostolus, qua id, quod suadebatur, cum falsum esset, uerum putatum est, id est quod deus ideo lignum illud tangere prohibuerit, quod sciebat eos, si tetigissent, uelut deos futuros, tamquam eis diuinitatem inuideret, qui eos homines fecerat. sed etiam si uirum propter aliquam mentis . elationem, quae deum internorum scrutatorem latere non poterat, sollicitauit aliqua experiendi cupiditas, cum mulierem uideret accepta illa esca non esse mortuam, secundum ea, quae superius tractauimus, non tamen eum arbitror, si iam spiritali mente praeditus erat, ullo modo credere potuisse, quod eos deus ab esca illius ligni inuidendo uetuisset. sed quid plura? persuasum est illud peccatum, sicut persuaderi talibus posset; conscriptum est autem, sicut legi ab omnibus oporteret, etsi a paucis haec intellegerentur, sicut oporteret.