Latin
Book 11
Augustine, De Genesi Ad Litteram 11.8
Unproofread scanNot analysed yet
Quis autem sobria consideratione dicat: melius non crearet, quem praesciebat ex alterius iniquitate posse corrigi, quam crearet etiam, quem praesciebat pro sua iniquitate debere damnari? hoc est enim dicere: melius non esset, qui alterius malo bene utendo misericorditer coronaretur, quam esset etiam malus, qui pro suo merito iuste puniretur. cum enim ratio certa demonstrat duo quaedam non aequalia bona, sed unum superius, alterum inferius, non intellegunt tardicordes, cum dicunt: utrumque tale esset", nihil se aliud dicere quam: „solum illud esset". ac sic cum aequare uolunt genera bonorum, numerum minuunt et inmoderate augendo unum genus, alterum tollunt. quis autem hos audiret, si dicerent: quoniam excellentior sensus est uidendi quam audiendi, quattuor oculi essent et aures non essent? ita, si excellentior est creatura illa rationalis, quae sine ullius poenae conparatione, sine ulla superbia deo subditur, aliqua uero in hominibus ita creata est, ut in se dei beneficium non possit agnoscere nisi alterius uidendo subplicium, ut non altum sapiat, sed timeat, id est non de se praefidat, sed confidat in deum: quis recte intellegens dicat: "talis esset ista, qualis illa", nec uideat se nihil aliud dicere quam: "non esset ista, sed sola esset illa"? quod si inerudite atque insipienter dicitur, cur ergo non crearet deus etiam quos malos futuros esse praesciebat, uolens ostendere iram et demonstrare potentiam suam et ob hoc sustinens in multa patientia uasa irae, quae perfecta sunt in perditionem, ut notas faceret diuitias gloriae suae in uasa misericordiae, quae praeparauit in gloriam? sic enim qui gloriatur, nonnisi in domino glorietur, cum cognoscit non suum, sed illius esse non solum, ut sit, uerum etiam, ut nonnisi ab illo bene sibi sit, a quo habet, ut sit. Nimis itaque inportune dicitur: non essent, quibus deus tantam beneficientiam misericordiae suae tribueret, si aliter esse non possent, nisi essent et hi, in quibus uindictae iustitiam demonstraret.