Latin
12.17.1 to 12.17.14
Augustine, De Genesi Ad Litteram 12.17.1-14
Unproofread scanNot analysed yet
Quae spiritales corporalium similitudines in animo nostro quemadmodum innotescant spiritibus etiam inmundis uel quid obstaculi anima nostra patiatur ex isto terreno corpore, ut eas inuicem in nostro spiritu uidere nequeamus, inuenire et explicare difficile est. certissimis tamen indiciis apud nos constitit enuntiatas a daemonibus cogitationes hominum: qui tamen, si uirtutum internam speciem possent in hominibus cernere, non temtarent; sicut illam in Iob nobilem ac mirabilem patientiam procul dubio si posset diabolus cernere, nollet a temtato utique superari. ceterum alicubi longe iam facta quod nuntiant, quae post aliquot dies uera esse firmentur, non est mirandum. possunt enim hoc efficere non solum acrimonia cernendi etiam corporalia inconparabiliter praestantiore quam nostra est, sed etiam ipsorum corporum longe utique subtiliorum mira uelocitate. Conperimus etiam in domo constitutum patientem spiritum inmundum dicere solere, quando ad eum uenire coepisset ex duodecim milibus presbyter et per omnia loca itineris ubi esset et quam propinquaret et quando ingrederetur et fundum et domum et cubiculum, donec in conspectu eius adstaret. quae omnia, etsi non oculis patiens ille cernebat, tamen nisi aliquo modo cerneret, non tam ueraciter enuntiaret. erat autem iste febriens et tamquam in phrenesi ista dicebat. et forte reuera phreneticus erat, sed propter ista daemonium pati putabatur. nullum refectionis cibum accipiebat a suis, sed a solo illo presbytero. resistebat etiam suis uiolenter, quantum ualebat; illo solo presbytero ueniente quiescebat, illi tantum subditus erat et subdite respondebat. nec tamen eidem saltem presbytero illa cessit mentis alienatio siue daemonium, nisi cum sanus esset a febribus, sicut phrenetici sanari solent, nec aliquando postea tale aliquid passus est. Nouimus etiam sine dubitatione phreneticum futuram mortem cuiusdam feminae praedixisse, non sane specie diuinandi, sed tamquam factum ac praeteritum recolens.