Latin
Book 12
Augustine, De Genesi Ad Litteram 12.18
Unproofread scanNot analysed yet
Istarum uisionum et diuinationum causas et modos uestigare si quis potest certoque conprehendere, eum magis audire uellem quam de me expectari, ut ipse dissererem. quid tamen putem, ita ut nec docti me tamquam confirmantem derideant nec indocti tamquam docentem accipiant, sed utrique disceptantem et quaerentem potius quam scientem, non occultabo. ego uisa ista omnia uisis conparo somniantium. sicut enim aliquando et haec falsa, aliquando autem uera sunt, aliquando perturbata, aliquando tranquilla, ipsa autem uera aliquando futuris omnino similia uel aperte dicta, aliquando obscuris significationibus et quasi figuratis locutionibus praenuntiata, sic etiam illa omnia. sed amant homines inexperta mirari et causas insolitorum requirere, cum cotidiana plerumque talia saepe etiam latentioris originis nosse non curent. nam quemadmodum in uocibus, hoc est signis, quibus in loquendo utimur, audito uerbo inusitato quaerunt primo, quid sit, hoc est quid significet, quo cognito deinde quaerunt, unde ita dictum sit, cum tam multa sine cura nesciant, quae in usu sermonis habent, unde ita sint dicta: sic cum aliquid inusitatum in rebus acciderit siue corporalibus siue spiritalibus, causas rationemque sollicite inquirunt et sibi reddi a doctoribus flagitant. Soleo autem, cum me quisque interrogat, uerbi gratia, quid sit catus, et respondeo "prudens uel acutus", nec ei sufficit, sed pergit quaerere, unde dictus sit catus, uicissim referre et quaerere, unde dictus sit acutus. quod nihilominus utique ignorabat, sed, quia usitatum nomen erat, patienter eius originem nesciebat; quod autem nouum insonuit auribus, parum putat nosse, quid significando ualet, nisi etiam unde dicatur exquirat. quisquis ergo ex me quaerit, unde uisa corporalibus similia in extasi adpareant, quae raro accidit animae, uicissim quaero, unde adpareant dormientibus, quae cotidie sentit anima, et nemo istuc aut non multum curat inquirere. quasi ideo minus mira sit talium natura uisorum, quia cotidiana est, aut ideo minus curanda, quia omnium est; aut si recte faciunt, qui ista non quaerunt, rectius fecerint, si nec in illa curiosi sint. ego uero multo amplius admiror multoque maxime stupeo, quanta celeritate ac facilitate in se anima fabricetur imagines corporum, quae per corporis oculos uiderit, quam somniantium uel etiam in extasi uisiones. quaecumque tamen illa natura uisorum est, procul dubio corpus non est. hoc nosse cui non sufficit, unde etiam existant inquirat ab aliis; me ignorare confiteor.