# De Genesi Ad Litteram 12.19

Augustine, De Genesi Ad Litteram, Book 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.19

Illud plane exemplorum experimentis conligi datur. sicut corporum pallor, rubor, tremor, uel etiam morbus aliquando a corpore habet causas, aliquando ab anima — et a corpore quidem, cum uel humor suffunditur uel cibus uel aliquid aliud corporis iniectum extrinsecus; ab anima uero, cum uel timore turbatur uel pudore confunditur uel irascitur uel amat uel si quid huius modi; nec inmerito, si id, quod animat et regit, etiam cum uehementius mouetur uehementius exagitat — ita et ipsi animae, ut in ea uisa pergat, quae non ei per sensus corporis nuntiantur, sed per incorporalem substantiam, et ita . pergat, ut non discernat, utrum corpora sint an similitudines corporum, aliquando a coipore accidit, aliquando ab spiritu: et a corpore quidem siue naturali uicissitudine, ut sunt uisa somniantium — dormire quippe a corpore est homini — siue aliqua mala ualetudine sensibus perturbatis, ut, cum a phreneticis simul et corpora uidentur et uisa similia corporibus, tamquam et ipsa prae oculis adsint, aut penitus interclusis, sicut saepe male facti morbo aliquo ingrauescente praesente corpore diu absentes, deinde hominibus redditi multa se uidisse dixerunt; ab spiritu uero, cum omnino sano atque integro corpore in alienationem rapiuntur, siue ita, ut et per sensus corporis corpora uideant et in spiritu quaedam similia, quae a corporibus non discernant, siue penitus auertantur a sensibus carnis et nihil per eos omnino sentientes illa spiritali uisione habitent in similitudinibus corporum. sed cum malus in haec arripit spiritus, aut daemoniacos facit aut arrepticios aut falsos prophetas; cum autem bonus, fideles mysteria loquentes aut accedente etiam intellegentia ueros prophetas aut ad tempus, quod per eos oportet ostendi, uidentes atque narrantes.

---

Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml.
