# De Genesi Ad Litteram 12.2

Augustine, De Genesi Ad Litteram, Book 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.2

Cum enim uel in somnis uel in extasi corporum exprimuntur imagines, non discernuntur omnino a corporibus, nisi cum homo redditus sensibus corporis recognoscit se in illis fuisse imaginibus, quas non per sensus corporis hauriebat. quis enim, cum a somno euigilauerit, non continuo sentiat imaginaria fuisse, quae uidebat, quamuis, cum ea uideret dormiens, a uigilantium corporalibus uisis discernere non ualebat? quamquam mihi accidisse scio et ob hoc etiam aliis accidere potuisse uel posse non dubito, ut in somnis uidens in somnis me uidere sentirem illasque imagines, quae ipsam nostram consensionem ludificare consuerunt, non esse uera corpora, sed in somnis eas praesentari firmissime etiam dormiens tenerem atque sentirem. hoc tamen fallebar aliquando, quod amico meo, quem similiter. in somnis uidebam, id ipsum persuadere conabar non esse illa corpora, quae uidebamus, sed esse imagines somniantium, cum et ipse utique inter illa sic mihi adpareret, quomodo illa: cui tamen et hoc dicebam neque id uerum esse, quod pariter loqueremur, sed etiam ipsum tunc aliud aliquid uidere dormientem et, utrum ista ego uiderem, omnino nescire. uerum cum eidem ipsi persuadere moliebar, quod ipse non esset, adducebar ex parte etiam putare esse ipsum, cui profecto non loquerer, si omni modo sic adficerer, quod ipse non esset. ita non poterat quamuis mirabiliter uigilans anima dormientis nisi duci imaginibus corporum, ac si corpora essent ipsa. In extasi autem unum audire potui et eum rusticanum uix ualentem quod sentiebat exprimere, qui et uigilare se sciret et uidere quiddam non oculis corporis. nam, ut eius uerbis utar, quantum recolere possum, "anima mea, inquit, uidebat eum, non oculi mei; non tamen sciebam, utrum corpus esset an imago corporis". non enim erat talis, ut ista discerneret, uerum tamen simpliciter fidelis, ut eum sic audirem, ac si illud, quod se uidisse narrabat, ipse uidissem. Ac per hoc si paradisum Paulus ita uidit, ut adparuit Petro ille discus submissus e caelo, ut Iohanni quidquid in Apocalypsi se uidisse conscripsit, ut Ezechieli campus ille cum ossibus mortuorum et illa eorum resurrectio, ut Esaiae sedens deus et in conspectu eius Seraphin et ara, unde carbo adsumtus prophetae labia mundauit: manifestum eum est ignorare potuisse, utrum in corpore an extra corpus ea uiderit.

---

Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml.
