Latin
Book 12
Augustine, De Genesi Ad Litteram 12.25
Unproofread scanNot analysed yet
Inluditur autem anima similitudinibus rerum non . earum uitio, sed opinionis suae, cum adprobat quae similia sunt pro his, quibus similia sunt, ab intellegentia deficiens. fallitur ergo in uisione corporali, cum in ipsis corporibus fieri putat, quod fit in corporis sensibus —sicut nauigantibus uidentur in terra moueri quae stant et intuentibus caelum stare sidera, quae mouentur, et diuaricatis radiis oculorum duae lucernae species adparere et in aqua remus infractus et multa huius modi —aut cum putat hoc esse, quod similiter coloratum est uel similiter sonat uel olet uel sapit uel tangitur —hinc enim et medicamentum aliquod ceratum coctum in caccabo putatur legumen et sonitus transeuntis uehiculi putatur ex tonitru et, si nullis aliis sensibus exploretur, sed soli adiaceat olfactui, citrium putatur herba, quae uocatur apiaria, et cibus aliquo dulciculo suco adfectus putatur melle conditus et ignotus anulus contrectatus in tenebris putatur aureus, cum sit aereus uel argenteus —aut cum repentinis inopinatisque corporalibus uisis anima turbata uel in somnis uidere se putat uel aliquo eius modi spiritali uiso adfici: unde in omnibus corporalibus uisis et aliorum sensuum. contestatio et maxime ipsius mentis atque rationis adhibetur, ut, quod in hoc rerum genere uerum est, inueniatur quantum inueniri potest. in uisione autem spiritali, id est in corporum similitudinibus, quae spiritu uidentur, fallitur anima, cum ea, quae sic uidet, ipsa corpora esse arbitratur uel, quod sibi suspicione falsaque coniectura finxerit, hoc etiam in corporibus putat, quae non uisa coniectat. at uero in illis intellectualibus uisis non fallitur. aut enim intellegit, et uerum est; aut, si uerum non est, non intellegit: unde aliud est in his errare, quae uidet, aliud ideo errare, quia non uidet.