# De Genesi Ad Litteram 12.27.1-13

Augustine, De Genesi Ad Litteram, 12.27.1 to 12.27.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.27.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.27.1

Concupiuerat enim, sicut in Exodo legimus, uidere deum, non utique sicut uiderat in monte nec sicut uidebat in tabernaculo, sed in ea substantia, qua deus est, nulla adsumta corporali creatura, quae mortalis carnis sensibus praesentetur, neque in spiritu figuratis similitudinibus corporum, sed per speciem suam, quantum eam capere creatura rationalis et intellectualis potest seuocata ab omni corporis sensu, ab omni significatiuo aenigmate spiritus. sic enim scriptum est: si ergo inueni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temet ipsum, manifeste uideam te, cum paulo superius legatur: et locutus est dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut quis loquitur ad amicum suum. sentiebat ergo, quid uidebat et quod non uidebat desiderabat. nam et paulo post, cum dixisset ei deus: inuenisti enim gratiam in conspectu meo, et scio te prae omnibus, respondit ei: ostende mihi claritatem tuam. et tunc quidem responsum accepit a domino figuratum, de quo nunc longum est disputare, quando ei dixit: non poteris uidere faciem meam et uiuere; non enim uidebit homo faciem meam et uiuet. deinde subiecit et ait illi: ecce locus penes me, et stabis supra petram; statim ut transiet mea maiestas, et ponam te in specula petrae et tegam manu mea super te, donec transeam; et auferam manum et tunc uidebis posteriora mea; nam facies mea non adparebit tibi. nec tamen secuta scriptura hoc etiam corporaliter factum esse narrauit satisque per hoc demonstratum est figurate dictum esse in ecclesiae significationem. ipse est enim locus penes dominum, quia ecclesia est templum eius et ipsa aedificata est super petram, et cetera, quae ibi dicta sunt, eidem intellegentiae congruunt. nisi tamen concupitam et desideratam dei claritatem Moyses uidere meruisset, non in libro Numerorum diceret deus ad Aaron et Mariam fratres eius: audite uerborum meorum: si fuerit propheta uester, in uisione illi dominus cognoscar et in somno loquar illi!

---

Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml.
