Latin
12.27.14 to 12.27.18
Augustine, De Genesi Ad Litteram 12.27.14-18
Unproofread scanNot analysed yet
non ita, quomodo famulus meus Moyses in tota domo mea fidelis est; os ad os loquar ad illum in specie et non per aenigmata, et claritatem domini uidit. neque enim hoc secundum substantiam corporis, quae carnis sensibus praesentatur, intellegendum est; nam utique sic loquebatur ad Moysen faci-e ad faciem, contra in contra, quando tamen dixit ei: ostende mihi temet ipsum, et nunc etiam ad ipsos, quos obiurgabat et quibus Moysi meritum ita praeferebat, sic loquebatur per creaturam corporalem praesentatam sensibus carnis. illo ergo modo in illa specie, qua deus est, longe ineffabiliter secretius et praesentius loquitur locutione ineffabili, ubi eum nemo uiuens uidet uita ista, qua mortaliter uiuitur in istis sensibus corporis, sed nisi ab hac uita quisque quodammodo moriatur siue omnino exiens de corpore siue ita auersus et alienatus a carnalibus sensibus, ut merito nesciat, sicut apostolus ait, utrum in corpore an extra corpus sit, cum in illam rapitur et subuehitur uisionem.