# De Genesi Ad Litteram 12.3

Augustine, De Genesi Ad Litteram, Book 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.3

Sed, si extra corpus uisa sunt et corpora non fuerunt, adhuc quaeri potest, utrum imagines corporum fuerint an ea substantia, quae nullam corporis similitudinem gerit, sicut deus, sicut ipsa mens hominis uel intellegentia uel ratio, sicut uirtutes, prudentia, iustitia, castitas, caritas, pietas et quaecumque aliae sunt, quas intellegendo atque cogitando enumeramus, discernimus, definimus, non utique intuentes liniamenta earum uel colores aut quomodo sonent aut quid oleant aut quid in ore sapiant aut quid contrectantibus de calore seu frigore, mollitudine seu duritia, lenitate seu asperitate renuntient, sed alia quadam uisione, alia luce, alia rerum euidentia et ea longe ceteris praestantiore atque certiore. Rursus igitur ad eadem ipsa apostoli uerba redeamus et ea diligentius perscrutemur hoc sine dubitatione primitus constituto multo magis atque inconparabiliter amplius apostolum scisse, quod de incorporea corporeaque natura nos ut sciamus utcumque conamur. si ergo sciebat spiritalia per corpus, corporalia extra corpus uideri omnino non posse, cor non per ea ipsa, quae uidit, quomodo etiam potuerit uidere, discreuit? si enim certus erat illa esse spiritalia, cur non consequenter extra corpus ea se uidisse certus nihilominus erat? si autem corporalia esse nouerat, nonnisi per corpus uideri potuisse cur non etiam nouerat? unde ergo dubitat, utrum in corpore an extra corpus ea uiderit, nisi forte ita etiam dubitat, utrum illa corpora an similitudines corporum fuerint? prius itaque uideamus, quid sit in uerborum istorum contextione, unde non dubitet, atque ita, cum remanserit unde dubitet, fortassis ex his, de quibus non dubitat, quomodo etiam illud dubitet adparebit. Scio, inquit, hominem in Christo ante annos quattuordecim, siue in corpore nescio, siue extra corpus nescio, deus scit, raptum eius modi usque in tertium caelum. scit ergo ante annos quattuordecim in Christo raptum hominem usque ad tertium coelum. hoc omnino non dubitat, nec nos ergo debemus. sed utrum in corpore an extra corpus, dubitat: unde illo dubitante quis nostrum certus esse audeat? num forte hinc etiam illud consequens erit, ut tertium caelum fuisse dubitemus, quo raptum hominem dixit? si enim res ipsa demonstrata est, tertium caelum demonstratum est; si autem imago aliqua corporalium similis facta est, non erat illud tertium caelum, sed illa ostensio sic ordinata est, ut uideretur sibi ascendere primum caelum, super quod uideret alterum, quo rursus ascendens iterum alterum uideret superius, quo cum peruenisset, posset dicere se in tertium caelum raptum. sed illud, quod tertium caelum esset, quo raptus est, neque dubitauit neque dubitare nos uoluit. ad hoc enim praemisit "scio" et inde coepit, ut quod se scire apostolus dicit, solus ille non credat uerum esse, qui non credit apostolo.

---

Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml.
