# De Genesi Ad Litteram 12.34.1-6

Augustine, De Genesi Ad Litteram, 12.34.1 to 12.34.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.34.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.34.1

Uerum hoc dum quaerimus et aut inuenimus aut non inuenimus, urget nos longitudo libri huius eum aliquando concludere. quapropter quoniam de paradiso sermonem instituimus propter illud, quod apostolus ait scire se raptum hominem usque in tertium caelum, nescire autem siue in corpore siue extra corpus, et quia raptus est in paradisum et audiuit ineffabilia uerba, quae non licet homini loqui, non temere adfirmamus, utrum in tertio caelo sit paradisus, an et in tertium caelum et inde rursus in paradisum raptus sit. si enim proprie quidem nemorosus locus, translato autem uerbo omnis etiam spiritalis quasi regio, ubi animae bene est, merito paradisus dici potest, non solum tertium caelum, quidquid illud est, quod profecto magnum sublimiterque praeclarum est, uerum etiam in ipso homine laetitia quaedam bonae conscientiae paradisus est. unde et ecclesia sanctis temperanter et iuste et pie uiuentibus paradisus recte dicitur, pollens adfluentia gratiarum castisque deliciis, quandoquidem et in tribulationibus gloriatur de ipsa patientia plurimum gaudens, quia secundum multitudinem dolorum in corde eius consolationes dei iucundant animam eius. quanto magis ergo post hanc uitam etiam sinus ille Abrahae paradisus dici potest, ubi iam nulla temtatio, ubi tanta requies post omnes dolores uitae huius neque enim et lux ibi non est propria quaedam et sui generis, et profecto magna, quam diues ille de tormentis et tenebris inferorum tam utique de longinquo, cum magnum chasma esset in medio, sic tamen uidit, ut ibi illum quondam contemtum pauperem agnosceret. Quae si ita sunt, ideo sub terris dicuntur inferi uel creduntur, quia congruenter in spiritu per illas corporalium rerum similitudines sic demonstrantur, ut, quoniam defunctorum animae inferis dignae carnis amore peccarunt, hoc eis per illas corporum similitudines exhibeatur, quod ipsi carni mortuae solet, ut sub terra recondatur.

---

Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml.
