Latin
12.34.7 to 12.34.14
Augustine, De Genesi Ad Litteram 12.34.7-14
Unproofread scanNot analysed yet
denique inferi eo, quod infra sint, latine appellantur; sicut autem secundum . corpus si ponderis sui ordinem teneant inferiora sunt omnia grauiora, ita secundum spiritum inferiora sunt omnia tristiora: unde et in graeca lingua origo nominis, quo appellantur inferi, ex eo quod nihil suaue habeant, resonare perhibetur. nec ipsam tamen rerum partem noster saluator mortuus pro nobis uisitare comtemsit, ut inde solueret. quos esse soluendos secundum diuinam secretamque iustitiam ignorare non potuit. quapropter animae illius latronis, cui dixit: hodie mecum eris in paradiso, non utique inferos praestitit, ubi poenae sunt peccatorum, sed aut illam requiem sinus Abrahae —non enim alicubi non est Christus, cum ipse sit sapientia dei adtingens ubique propter suam munditiam —aut illum paradisum siue in tertio caelo siue ubicumque alibi est, quo post tertium caelum est raptus apostolus, si tamen non aliquid unum est diuersis nominibus appellatum, ubi sunt animae beatorum. Si ergo caelum primum recte accipimus hoc omne corporeum generali nomine quidquid est super aquas et terram, secundum autem in similitudine corporali quod spiritu cernitur, sicut illud, unde animalibus plenus in extasi Petro discus ille submissus est, tertium uero quod mente conspicitur ita secreta et remota et omnino abrepta a sensibus carnis atque mundata, ut ea, quae in illo caelo sunt, et ipsam dei substantiam uerbumque deum, per quod facta sunt omnia, per caritatem spiritus sancti ineffabiliter ualeat uidere et audire :non incongruenter arbitramur et illuc esse apostolum raptum et ibi fortassis esse paradisum omnibus meliorem et, si dici oportet, paradisum paradisorum. si enim animae bonae laetitia in rebus bonis est in omni creatura, quid ea laetitia praestantius, quae in uerbo dei est, per quod facta sunt omnia?