Latin
Book 12
Augustine, De Genesi Ad Litteram 12.37
Unproofread scanNot analysed yet
Scio quidem nonnullos eorum, qui scripturas sanctas ante nos in fide catholica tractasse laudantur, etiam sic exposuisse, quod ait apostolus tertium caelum, ut corporalis et animalis et spiritalis hominis hic differentias accipi uellent atque ad illud incorporearum rerum genus excellenti euidentia contemplandum esse apostolum raptum :quod genus etiam in hac uita spiritales homines prae ceteris rebus diligunt eoque perfrui concupiscunt. ego autem cur maluerim spiritale et intellectuale dicere, quod illi fortasse animale et spiritale dixerunt, ut earundem rerum alia tantummodo nomina ponerem, iam in primis huius libri partibus me disseruisse suffecerit. quae si rite pro modulo nostro disputauimus, aut spiritalis lector haec adprobabit aut etiam, ut sit spiritalis, adiuuante spiritu sancto aliquid ex ista lectione proficiet. sed iam uniuersum hoc opus, quod duodecim uoluminibus continetur, isto tandem fine concludimus.