# De Genesi Ad Litteram 12.7.1-12

Augustine, De Genesi Ad Litteram, 12.7.1 to 12.7.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.7.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.7.1

Haec sunt tria genera uisionum, de quibus et in superioribus libris aliquid diximus, sicut res postulare uidebatur, non tamen earum numerum commemorauimus; et nunc breuiter eis insinuatis, quoniam suscepta quaestio flagitat, ut de his aliquanto uberius disseramus, debemus ea certis et congruis signare nominibus, ne adsidue circumloquendo moras faciamus. primum ergo appellemus corporale, quia per corpus percipitur et corporis sensibus exhibetur; secundum spiritale: quidquid enim corpus non est et tamen aliquid est, iam recte spiritus dicitur et utique non est corpus, quamuis corpori similis sit, imago absentis corporis, nec ille ipse obtutus, quo cernitur; tertium uero inellectuale ab intellectu, quia mentale a mente ipsa uocabuli nouitate nimis absurdum est ut dicamus. Horum uocabulorum rationem si subtilius reddam, et prolixior et perplexior sermo erit, cum hoc uel nulla uel certe non tanta necessitas exigat. satis est ergo scire corporale aliquid uel proprie dici, cum de corporibus agitur, uel etiam translato uocabulo, sicut dictum est: quia in ipso inhabitat omnis plenitudo diuinitatis corporaliter. neque enim diuinitas corpus est, sed quia sacramenta ueteris testamenti appellat umbras futuri, propter umbrarum conparationem corporaliter dixit habitare in Christo plenitudinem diuinitatis, quod in illo inpleantur omnia, quae illis umbris figurata sunt, ac sic quodammodo umbrarum illarum ipse sit corpus, hoc est figurarum et significationum illarum ipse sit ueritas. sicut ergo ipsae figurae significatiue translato utique uocabulo non proprie dictae sunt umbrae, ita et quod ait plenitudinem diuinitatis corporaliter habitare translato uerbo usus est. Spiritale autem pluribus modis dicitur. nam et corpus. quod futurum est in resurrectione sanctorum, spiritale appellat apostolus, ubi ait: seminatur corpus animale, surget corpus spiritale, eo quod miris modis ad omnem facilitatem et incorruptionem spiritui subdatur et sine ulla indigentia corporalium alimentorum solo uiuificetur spiritu, non quod incorpoream substantiam sit habiturum;

---

Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml.
