# De Genesi Ad Litteram 12.7.13-20

Augustine, De Genesi Ad Litteram, 12.7.13 to 12.7.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.7.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/12.7.13

neque enim et hoc corpus, quale nunc habemus, animae habet substantiam et hoc est quod anima, quia dictum est animale. item spiritus dicitur uel aer iste uel flatus eius, id est motus eius, sicut dictum est: ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis. dicitur etiam spiritus anima siue pecoris siue hominis, sicut scriptum est: et quis scit, spiritus filiorum hominis si ascendat ipse sursum, et spiritus pecoris si descendat ipse deorsum in terram? dicitur spiritus et ipsa mens rationalis, ubi est quidam tamquam oculus animae, ad quem pertinet imago et agnitio dei. unde dicit apostolus: renouamini spiritu mentis uestrae et induite nouum hominem, qui secundum deum creatus est, cum et alibi dicat de interiore homine: qui renouatur in agnitione dei secundum imaginem eius, qui creauit eum. item cum dixisset: igitur ipse ego mente seruio legi dei, carne autem legi peccati, alio loco eandem sententiam commemorans, caro, inquit, concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, ut non ea quae uultis faciatis, quam dixit mentem, hunc etiam spiritum appellauit. dicitur spiritus etiam deus, sicut ait dominus in euangelio: spiritus est deus; et eos, qui adorant eum, in spiritu et ueritate oportet adorare.

---

Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml.
