Latin
Book 12
Augustine, De Genesi Ad Litteram 12.8
Unproofread scanNot analysed yet
Ex his omnibus modis, quos commemorauimus, quibus appellatur spiritus, non traximus hoc uocabulum, quo appellauimus spiritale hoc uisionis genus, de quo nunc agimus, sed ex illo uno modo, quem inuenimus in epistula ad Corinthios, quo spiritus a mente distinguitur euidentissimo testimonio. si enim orauero, inquit, lingua, spiritus meus orat; mens autem mea infructuosa est. cum ergo lingua intellegatur hoc loco dicere obscuras et mysticas significationes, a quibus si intellectum mentis remoueas nemo aedificatur audiendo, quod non intellegit —unde etiam dicit: qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed deo; nemo enim audit, spiritus autem loquitur mysteria -satis indicat eam se linguam hoc loco appellare, ubi sunt significationes uelut imagines rerum ac similitudines, quae ut intellegantur indigent mentis obtutu. cum autem non intelleguntur, in spiritu eas dicit esse, non in mente: unde apertius ait: si benedixeris spiritu, qui subplet locum idiotae quomodo dicet "amen" super tuam benedictionem, quandoquidem nescit, quid dicas? quia ergo etiam lingua, id est membro corporis, quod mouemus in ore, cum loquimur, signa utique rerum dantur, non res ipsae proferuntur, propterea translato uerbo linguam appellauit quamlibet signorum prolationem, priusquam intellegantur: quo cum intellectus accesserit, qui mentis est proprius, fit reuelatio uel agnitio uel prophetia uel doctrina. proinde ait: si uenero ad uos linguis loquens, quid uobis prodero, nisi loquar uobis in reuelatione aut in agnitione aut in prophetia aut in doctrina? id est: cum signis, hoc est linguae accesserit intellectus, ut non spiritu tantum, sed etiam mente agatur quod agitur.