Latin
2.1.24 to 2.1.25
Augustine, De Genesi Ad Litteram 2.1.24-25
Unproofread scanNot analysed yet
aut, si ad litteram cogit quisquam intellegi, non incongruenter uel sublimia terrarum, siue continentium siue insularum, accipiuntur, quae superiora sunt aquis, uel ipsa tegmina speluncarum, quae super aquas pendula soliditate firmata sunt. quocirca nec ad litteram quisquam potest sic intellegere, quod dictum est: fundauit terram super aquam, ut aquarum pondus terreno ponderi subportando naturali ordine quasi subiectum esse arbitretur.