# De Genesi Ad Litteram 2.13.1-19

Augustine, De Genesi Ad Litteram, 2.13.1 to 2.13.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/2.13.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/2.13.1

Et dixit deus: fiant luminaria in firmamento caeli, sic ut luceant super terram in inchoationem diei et noctis et ut diuidant inter diem et noctem, et sint in signa et in tempora et in dies et in annos; et sint in splendorem in firmamento caeli, sic ut luceant super terram. et factum est sic. et fecit deus duo luminaria magna, luminare maius in inchoationem diei et luminare minus in inchoationem noctis, et stellas: et posuit ea deus in firmamento caeli. sic ut luceant super terram et ut sint in inchoationem diei et noctis et ut diuidant inter lucem et tenebras. et M uidit deus, quia bonum est. et facta est uespera, et factum est mane dies quartus. in hoc quarto die quaerendum est, quid sibi uelit ista ordinatio, ut prius uel fierent uel secernerentur aqua et terra priusque terra germinaret, quam in caelo sidera fierent. neque enim possumus dicere electa esse quaeque meliora, quibus dierum series ita distingueretur, ut finis et medium maxime. ornatius eminerent; septem quippe dierum medius quartus est. occurrit enim illud, quia septimo die non est facta ulla creatura. an forte lux primi diei magis respondet ad quietem septimi, ut eo modo concinentibus finibus iste rerum ordo texatur eminentibus de medio luminibus caeli? sed si primus dies septimo concinit, debet ergo et secundus sexto concinere. quid autem simile habet firmamentum caeli cum homine facto ad imaginem dei? an quia caelum totam superiorem mundi partem occupat, et homini in totam inferiorem potestas dominandi tributa est ? sed quid agimus de pecoribus et bestiis, quas ipso die sexto in sua genera terra produxit? quae illis cum caelo potest esse conlatio? An potius, quoniam primo facta intellegitur lucis nomine spiritalis creaturae formatio, consequens erat, ut corporalis quoque creatura, id est mundus iste uisibilis fieret, qui factus est biduo propter duas partes suas maximas, quibus constat uniuersus, caelum scilicet et terram?

---

Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml.
