# De Genesi Ad Litteram 2.15.16-22

Augustine, De Genesi Ad Litteram, 2.15.16 to 2.15.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/2.15.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/2.15.16

si ergo lumen in ea crescit uel perficitur uel minuitur, non luminare ipsum, sed illud, quod accenditur, uariatur; si autem ex una sphaerulae suae parte semper lucet, sed, dum eam partem conuertit ad terram, donec totam conuertat, quod a prima usque ad quartam decimam fit, crescere uidetur, semper est plena, sed terrae habitatoribus non semper adparet. haec eadem ratio est, et si solis radiis inlustratur. non enim potest etiam sic, cum soli proxima est, nisi lucidis cornibus adparere, quia cetera pars, quae tota in orbem inlustratur, non est ad terras, ut uideri possit, nisi cum soli contraria est, ut totum terris adpareat, quod eius inluminat. Non desunt tamen, qui non eo se arbitrari dicunt lunam primitus a deo quartam decimam factam, quia plena facta credenda est, sed quia in scripturis dei uerba sic habent: lunam factam in inchoationem noctis; tunc autem noctis exordio uidetur, cum plena est, alias uero et per diem incipit uideri ante plenitudinem et in progressu noctis tanto ampliore quanto minuitur. sed qui per inchoationem noctis non intellegit nisi principatum — nam et graecum uerbum hoc magis indicat, cum dictum est: ap/rav, et in Psalmis apertius scriptum est: solem in potestatem diei, lunam et stellas in potestatem noctis — non cogitur a quarta decima numerare et credere lunam factam primo esse non primam.

---

Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml.
