# De Genesi Ad Litteram 2.4

Augustine, De Genesi Ad Litteram, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/2.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/2.4

Talibus eorum disputationibus cedens laudabiliter conatus est quidam demonstrare aquas super caelos, ut ex ipsis uisi- . bilibus conspicuisque naturis adsereret scripturae fidem. et prius quidem, quod facillimum fuit, ostendit et hunc aerem caelum appellari non solum sermone communi, secundum quem dicimus serenum uel nubilum caelum, sed etiam nostrarum ipsarum consuetudine scripturarum, cum dicuntur uolatilia caeli, cum aues in hoc aere uolare manifestum sit; et dominus cum de nubibus loqueretur, faciem caeli, inquit, potestis probare. nubes autem etiam per proximum terris aerem conglobari saepe cernimus, cum per decliuia iugorum ita recumbunt, ut plerumque excedantur etiam cacuminibus montium. cum ergo probasset et hunc aerem caelum dici, nulla alia causa etiam firmamentum appellatum uoluit existimari, nisi quia interuallum eius diuidit inter quosdam uapores aquarum et istas aquas, quae corpulentius in terris fluitant. et nubes quippe, sicut experti sunt qui inter eas in montibus ambularunt, congregatione et conglobatione minutissimarum guttarum talem speciem reddunt: quae si spissantur amplius, ut coniungantur in unam grandem plures guttae minimae, non eam patitur aer apud se teneri. sed eius ponderi ad ima dat locum, et haec est pluuia. ergo ex aere, qui est inter uapores umidos, unde superius nubila conglobantur, et maria subterfusa, ostendere ille uoluit esse caelum inter aquam et aquam. hanc ergo diligentiam considerationemque laude dignissimam iudico. quod enim dixit. neque contra fidem est et in promtu posito documento credi potest. Quamquam possit uideri non inpedire propria pondera elementorum, quomodo etiam super illud sublime caelum possint esse aquae per illas minutias, per quas etiam super hoc spatium aeris esse potuerunt. qui quamuis grauior et inferior summo caelo subiaceat, procul dubio leuior est aquis, et tamen, ut super eum sint uapores illi, nullo pondere prohibentur. sic ergo et super illud caelum potest minutioribus guttis leuior halitus umoris extendi, qui pondere cadere non cogatur. ipsi quippe subtilissima ratione persuadent nullum esse quamlibet exiguum corpusculum, in quo diuisio finiatur. sed infinite omnia diuidi, quia omnis pars corporis corpus est, et omne corpus habeat necesse est dimidium quantitatis suae. ac per hoc si potest aqua, sicut uidemus, ad tantas guttarum minutias peruenire, ut super istum aerem uaporaliter feratur, qui natura leuior est aquis, cur non possit et super illud leuius caelum minutioribus guttis et leuioribus inmanere uaporibus?

---

Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml.
