Latin
2.6.1 to 2.6.11
Augustine, De Genesi Ad Litteram 2.6.1-11
Unproofread scanNot analysed yet
Sed animaduersum est a quibusdam, quod nec ego dissimulandum puto, non frustra, cum dixisset deus: fiat firmamentum in medio aquarum, et sit diuisio inter aquam et aquam, parum uisum esse subiungere: et sic est factum, nisi adderetur: et fecit deus firmamentum; et diuisit deus inter aquam, quae erat super firmamentum, et inter aquam, quae erat sub firmamento. quod quidem sic intellegunt, ut personam patris declaratam esse dicant in eo, quod scriptum est: et dixit deus: fiat firmamentum in medio aquarum, et sit diuisio inter aquam et aquam. et sic est factum, ac deinde, ut intellegatur filius fecisse, quod a patre dictum est, ut fieret, arbitrantur esse subnexum: et fecit deus firmamentum et diuisit deus et cetera. Sed cum antea legitur: et sic est factum, a quo intellegimus factum? si a filio, quid opus erat iam dicere: et fecit deus et quae sequuntur? si autem quod scriptum est: et sic est factum, a patre intellexerimus factum, non iam pater dicit et filius facit, et potest aliquid pater facere sine filio, ut deinde filius non hoc, sed aliud similiter faciat: quod est contra catholicam fidem. si autem illud, de quo dicitur: et sic est factum, hoc idem fit, cum itidem dicitur: et fecit deus, quid prohibet eundem intellegere facere quod dixit, qui dixit, ut fieret? an etiam excepto eo, quod scriptum est: et sic est factum, tantummodo in his uerbis, quibus dicitur: et dixit deus: fiat, et postea dicitur: et fecit deus, patris et filii personam uolunt intellegi? Sed quaeri adhuc potest, utrum quasi iussisse filio patrem debeamus accipere in eo, quod scriptum est: et dixit deus: fiat. sed cur non scriptura curauit ostendere personam etiam spiritus sancti?