Latin
2.6.27 to 2.6.33
Augustine, De Genesi Ad Litteram 2.6.27-33
Unproofread scanNot analysed yet
nec illa repetita ille tamen repetit: et dixit deus. si enim uellet prius dicere: factum est firmamentum in medio aquarum, ut esset diuisio inter aquam et aquam, si quis ab eo quaereret, quomodo factum esset, recte responderet: dixit deus: fiat, id est, in uerbo dei aeterno erat, ut fieret. inde igitur incipit narrare unumquodque factum, quod etiam post facti narrationem quaerenti, quomodo factum sit, in reddenda ratione respondere deberet. Cum ergo audimus: et dixit deus: fiat. intellegimus, quod in uerbo dei erat, ut fieret. cum uero audimus: et sic est factum, intellegimus factam creaturam non excessisse praescriptos in uerbo dei terminos generis sui. cum uero audimus: et uidit deus, quia bonum est, intellegimus in benignitate spiritus eius non quasi cognitum, posteaquam factum est, placuisse, sed potius in ea bonitate placuisse, ut maneret factum, ubi placebat, ut fieret.