Latin
2.9.1 to 2.9.12
Augustine, De Genesi Ad Litteram 2.9.1-12
Unproofread scanNot analysed yet
Quaeri etiam solet, quae forma et figura caeli esse credenda sit secundum scripturas nostras. multi enim multum disputant de his rebus, quas maiore prudentia nostri auctores omiserunt ad beatam uitam non profuturas discentibus et occupantes, quod peius est, multum pretiosa et rebus salubribus inpendenda temporum spatia. quid enim ad me pertinet, utrum caelum sicut sphaera undique concludat terram in media mundi mole libratam, an eam ex una parte desuper uelut discus operiat? sed quia de fide agitur scripturarum, propter illam causam, quam non semel commemoraui, ne quisquam eloquia diuina non intellegens, cum de his rebus tale aliquid uel inuenerit in libris nostris uel ex illis audierit, quod perceptis a se rationibus aduersari uideatur, nullo modo eis cetera utilia monentibus uel narrantibus uel praenuntiantibus credat, breuiter dicendum est de figura caeli hoc scisse auctores nostros, quod ueritas habet; sed spiritum dei, qui per eos loquebatur, noluisse ista docere homines nulli saluti profutura. . Sed, ait aliquis, quomodo non est contrarium his, qui figuram sphaerae caelo tribuunt, quod scriptum est in litteris nostris: qui extendit caelum sicut pellem? sit sane contrarium, si falsum est, quod illi dicunt; hoc enim uerum est, quod diuina dicit auctoritas, potius quam illud, quod humana infirmitas conicit. sed si forte illud talibus illi documentis probare potuerint, ut dubitari inde non debeat, demonstrandum est hoc, quod apud nos de pelle dictum est, ueris illis rationibus non esse contrarium; alioquin contrarium erit etiam ipsis in alio loco scripturis nostris, ubi caelum dicitur uelut camera esse suspensum. quid enim tam diuersum et sibimet aduersum quam plana pellis extensio et camerae curua conuexio ? quodsi oportet, sicut oportet, haec duo sic intellegere, ut concordare utrumque nec sibimet repugnare inueniatur, ita oportet etiam utrumlibet horum illis non aduersari disputationibus, si eas forte ueras certa ratio declarauerit, quibus docetur caelum sphaerae figura undique esse conuexum, si tamen probatur.