Latin
Book 3
Augustine, De Genesi Ad Litteram 3.10
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter, etsi daemones aeria sunt animalia, quoniam corporum aeriorum natura uigent, et propterea morte non dissoluuntur, quia praeualet in eis elementum, quod ad faciendum est quam ad patiendum aptius, duobus subterpositis. aqua scilicet et terra, uno autem superposito, id est igne sidereo —distribuuntur enim elementa ad patiendum duo: humor et humus, ad faciendum autem alia duo: aer et ignis —:si ergo haec ita sunt, non inpedit ista distinctio nostram scripturam, quae non ex aere, sed ex aquis producta indicat uolatilia, quia subtilioris quidem et in auras exhalati atque distenti, sed tamen humoris locus uolatilibus datus est. aer autem a confinio luminosi caeli usque ad aquarum fluuida et nuda terrarum peruenit. non tamen totum spatium eius exhalationes humidae infuscant, sed usque ad eum finem, unde incipit iam terra nominari secundum illum psalmum, ubi dicitur: laudate dominum de terra. superior uero pars aeris propter puram tranquillitatem caelo, cui conlimitatur, communi pace coniungitur et eius uocabulo connuncupatur. in qua fortassis parte si fuerunt ante transgressionem suam transgressores angeli cum principe suo, nunc diabolo, tunc archangelo —nam nonnulli nostri non eos putant caelestes uel supercaelestes angelos fuisse —,non mirum, si post peccatum in istam sunt detrusi caliginem, ubi tamen et aer sit et humore tenui contexatur, qui commotus uentos et uehementius concitatus etiam ignes ac tonitrua et contractus nubila et conspissatus pluuiam et congelantibus nubilis niuem et turbulentius congelantibus densioribus nubilis grandinem et distentus serenum facit occultis imperiis et opere dei a summis ad infima uniuersa, quae creauit, administrantis. unde in illo psalmo, cum commemorata essent: ignis, grando. nix, glacies, spiritus tempestatis, ne talia sine diuina prouidentia fieri mouerique putarentur, continuo subiecit: quae faciunt uerbum eius. Si autem transgressores illi, antequam transgrederentur, caelestia corpora gerebant, neque hoc mirum est, si conuersa sunt ex poena in aeriam qualitatem, ut iam possint ab igne, id est ab elemento naturae superioris aliquid pati; nec aeris saltem spatia superiora atque puriora, sed ista caliginosa tenere permissa sunt, qui eis pro suo genere quidam quasi carcer est usque ad tempus iudicii. et si quid de his transgressoribus angelis diligentius requirendum est, alius erit adcommodatior scripturae locus. proinde nunc quod satis est: si haec spatia turbida et procellosa propter aeris naturam usque ad undas terrasque porrectam possunt aeria corpora sustinere, possunt et auium, quae productae sunt ex aquis, propter aquarum tenues halitus: qui scilicet eidem aeri iuxta undas et terras circumfuso atque ob hoc infimae et terrenae parti deputato uaporaliter inseruntur et auras intexunt, quae nocturnis rigoribus adgrauatae sereno etiam rore destillant, si autem uehementius frigus est, etiam gelu candidius inalbescunt.