# De Genesi Ad Litteram 3.11.1-16

Augustine, De Genesi Ad Litteram, 3.11.1 to 3.11.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/3.11.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/3.11.1

Et dixit deus: educat terra animam uiuam secundum genus: quadrupedia et reptilia et bestias terrae secundum genus et pecora secundum genus. et factum est sic. et fecit deus bestias terrae secundum genus et pecora secundum genus et omnia reptilia terrae secundum genus. et uidit deus, quia bona sunt. iam nunc consequens erat, ut alteram partem, quae proprie terra dicitur, infimi huius loci. quem totum cum omnibus abyssis et nebuloso aere uniuersaliter uocabulo terrae alibi scriptura conplectitur, ornaret animalibus suis. et manifesta quidem sunt animalium genera, quae in uerbo dei terra produxit. sed quia saepe nomine pecorum uel nomine bestiarum animalia omnia rationis expertia solent intellegi, merito quaeritur, quas nunc proprie bestias et quae pecora dicat. et repentia quidem siue reptilia terrena non est dubitandum quod omnes serpentes intellegi uoluit, quamquam et bestiae dici possint; pecorum autem nomen non usitate serpentibus conuenit. rursum leonibus et pardis et tigridibus et lupis et uulpibus, canibus etiam et simiis atque id genus ceteris usitate conuenit uocabulum bestiarum. pecorum autem nomen his animalibus adcommodatius aptari solet, quae sunt in usu hominum, siue adiuuandis laboribus, ut boues et equi et si qua talia, siue ad lanicium uel ad uescendum, ut oues et sues. Quid ergo sunt quadrupedia? quamquam enim haec omnia praeter quaedam serpentia quattuor pedibus gradiantur, nisi tamen hoc nomine proprie quaedam uellet intellegi, non utique hic etiam quadrupedia nominaret, quamuis de his in repetitione tacuerit. an cerui et damae et onagri et apri — quia neque illis bestiis, ubi leones sunt, coniungi possunt; similes enim sunt illis pecoribus neque tamen sub cura humana sunt — proprie quadrupedia nuncupata sunt, quasi reliqua essent haec animalia, quibus ista appellatio generalis quidem cum multis propter numerum pedum, sed tamen speciali significatione tribueretur?

---

Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml.
