Latin
Book 3
Augustine, De Genesi Ad Litteram 3.12
Unproofread scanNot analysed yet
Non frustra etiam lectorem mouet, utrumne passim et quasi fortuito an aliqua ratione dicatur: secundum genus, tamquam fuerint et antea, cum primo creata narrentur. an genus eorum in superioribus rationibus intellegendum est, utique spiritalibus, secundum quas creantur inferius? sed si ita esset, hoc de luce, hoc de caelo, hoc de aquis et terris, hoc de caeli luminaribus diceretur. quid enim eorum est, cuius non aeterna et incommutabilis ratio in ipsa dei sapientia uigeat, quae adtingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suauiter? incipit autem hoc dici de herbis et lignis usque ad haec terrena animantia. nam et in eis, quae ex aquis creata sunt, quamuis in prima commemoratione dictum non sit, in illa tamen iteratione dictum est: et fecit deus cetos magnos et omnem animam animalium reptilium, quae eduxerunt aquae secundum genus eorum, et omne uolatile pennatum secundum genus. An quia haec ita exorta sunt, ut ex eis alia nascerentur et originis formam successione seruarent, ideo dicuntur secundum genus propter propagationem prolis, qua permansura creabantur? sed cur de lignis et herbis non solum dicitur: secundum genus, uerum etiam secundum similitudinem, cum et animalia siue aquarum siue terrarum secundum similitudinem suam generent? an, quia genus sequitur similitudo, noluit eam ubique repetere ? nam et semen non ubique repetiuit, cum tam herbis et lignis insit quam animalibus etsi non omnibus. obseruatum est enim quaedam ita nasci ex aquis uel terra, ut sexus eis nullus sit, et ideo semen eorum non sit in eis, sed in elementis, ex quibus oriuntur. hoc est ergo secundum genus, ubi et seminum uis et similitudo intellegitur succedentium decedentibus, quia nihil eorum ita creatum est, ut semel existeret, uel permansurum uel nullo succedente decessurum. Cur ergo et de homine non ita dictum est: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram secundum genus, cum et hominis propago manifesta sit? an quia non ita deus fecerat hominem, ut moreretur, si praeceptum seruare uoluisset, et ideo non erat necessarius decessori successor? sed post peccatum conparatus est pecoribus insensatis et similis factus est eis, ut iam filii saeculi huius generent et generentur, quo ,possit mortalium genus seruata successione subsistere. quid sibi ergo uult post hominem factum illa benedictio: crescite et multiplicamini et inplete terram, quod utique generando fieri posset? an nihil hinc temere dicendum, donec ad eum scripturae locum perueniamus, ubi diligentius ista requirenda atque tractanda sunt? potest enim nunc fortasse sufficere propterea de homine non dictum esse: secundum genus, quia unus fiebat, de quo etiam femina facta est. non enim multa genera hominum, sicut herbarum, lignorum, piscium, uolatilium, serpentium, pecorum, bestiarum, ut sic dictum accipiamus: secundum genus, ac si diceretur generatim, ut inter se similia atque ad unam originem seminis pertinentia distinguerentur a ceteris.