# De Genesi Ad Litteram 3.14

Augustine, De Genesi Ad Litteram, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/3.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram/3.14

Nonnulla etiam de quibusdam minutissimis animalibus quaestio est, utrum in primis rerum conditionibus creata sint, an ex consequentibus rerum mortalium corruptionibus. nam pleraque eorum aut de uiuorum corporum uitiis, uel purgamentis uel exhalationibus aut cadauerum tabe gignuntur, quaedam etiam de corruptione lignorum et herbarum, quaedam de corruptionibus fructuum: quorum omnium non possumus recte dicere deum non esse creatorem. inest enim omnibus quoddam naturae sui generis decus, ita ut in his maior sit admiratio bene considerantis et laus uberior omnipotentis artificis, qui omnia in sapientia fecit, quae a fine usque ad finem pertendens et suauiter cuncta disponens nec ea ipsa rerum nouissima, quae pro sui generis ordine dissoluuntur, et quarum dissolutionem ex poena nostrae mortalitatis horremus, relinquit informia, sed creat minima corpore, acuta sensu animantia, ut maiore adtentione stupeamus agilitatem muscae uolantis quam magnitudinem iumenti gradientis ampliusque miremur opera formicularum quam onera camelorum. Sed utrum, ut dixi, in primis rerum conditionibus, quae isto sex dierum ordine creata narrantur, haec quoque minima instituta credamus, an postea consequentibus corruptibilium corporum solutionibus, hoc quaeritur. et potest quidem dici ea minutissima, quae ex aquis uel terris oriuntur, tunc creata: in quibus etiam illa non absurde intelleguntur, quae nascuntur ex his, quae terra germinante orta sunt, et quia praecesserant conditionem non solum animalium, sed etiam luminarium, et quia terrae continuantur per radicum conexionem, unde illo die, quo adparuit arida, exorta sunt, ut potius ad subplementum habitationis quam ad numerum habitatorum pertinere intellegerentur. cetera uero, quae de animalium gignuntur corporibus, et maxime mortuorum, absurdissimum est dicere tunc creata, cum animalia ipsa creata sunt: nisi quia inerat iam omnibus animatis corporibus uis quaedam naturalis et quasi praeseminata et quodammodo liciata primordia futurorum animalium, quae de corruptionibus talium corporum pro suo quaeque genere ac differentiis erant exortura per administrationem ineffabilem omnia mouente incommutabiliter creatore.

---

Augustine, De Genesi Ad Litteram, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042a/stoa0040.stoa042a.opp-lat1.xml.
